ARTICULOS (super) manus prosterni

ARTICULOS (super) manus prosterni
super ARTICULOS manus prosterni
leviorum culparum poena est, apud Monachos Usus antiqui Ordinis Cisterc. c. 68.de Lectore, qui versum dicit pro alio: Festivis quidem diebus super articulos manus, privatis vero super genua prosternatur, ponens cucullam sub manibus, et sic inclinans revertatur ad sedem. Similiter super articulos manuum satisfaciant omnes in loco, in quo sunt, quoties fallaciam in Oratorio incurrerint, non divertentes dextrorsum aut sinistrorsum. Pro nota cantus tantum non solemus satisfacere. Sic Humiliare se super genua, vel articulos, c. 70.et paulo ante c. 75.Vide et Institutiones Capituli eiusdem Ordinis A. C. 1256. c. 6.apud Car. du Fresne Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”